Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 5

 
atque extra numerum procedere membra moventes
 
duriter et duro terram pede pellere matrem;
 
unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
 
omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
 
et vigilantibus hinc aderant solacia somno 1405
 
ducere multimodis voces et flectere cantus
 
et supera calamos unco percurrere labro;
 
unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
 
et numerum servare genus didicere, neque hilo
 
maiore interea capiunt dulcedine fructum 1410
 
quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
 
nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
 
suavius, in primis placet et pollere videtur,
 
posteriorque fere melior res illa reperta
 
perdit et immutat sensus ad pristina quaeque. 1415
 
sic odium coepit glandis, sic illa relicta
 
strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
 
pellis item cecidit vestis contempta ferina;
 
quam reor invidia tali tunc esse repertam,
 
ut letum insidiis qui gessit primus obiret, 1420
← Önceki Kitap 5 · 71 / 73 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi