Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 5

 
At specimen sationis et insitionis origo
 
ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
 
arboribus quoniam bacae glandesque caducae
 
tempestiva dabant pullorum examina supter;
 
unde etiam libitumst stirpis committere ramis 1365
 
et nova defodere in terram virgulta per agros.
 
inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
 
temptabant fructusque feros mansuescere terra
 
cernebant indulgendo blandeque colendo.
 
inque dies magis in montem succedere silvas 1370
 
cogebant infraque locum concedere cultis,
 
prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
 
collibus et campis ut haberent, atque olearum
 
caerula distinguens inter plaga currere posset
 
per tumulos et convallis camposque profusa; 1375
 
ut nunc esse vides vario distincta lepore
 
omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
 
arbustisque tenent felicibus opsita circum.
 
At liquidas avium voces imitarier ore
 
ante fuit multo quam levia carmina cantu 1380
← Önceki Kitap 5 · 69 / 73 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi