Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 5

 
Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
 
et simul argenti pondus plumbique potestas,
 
ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
 
montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
 
sive quod inter se bellum silvestre gerentes 1245
 
hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
 
sive quod inducti terrae bonitate volebant
 
pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
 
sive feras interficere et ditescere praeda;
 
nam fovea atque igni prius est venarier ortum 1250
 
quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
 
quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
 
horribili sonitu silvas exederat altis
 
a radicibus et terram percoxerat igni,
 
manabat venis ferventibus in loca terrae 1255
 
concava conveniens argenti rivus et auri,
 
aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
 
posterius claro in terra splendere colore,
 
tollebant nitido capti levique lepore,
 
et simili formata videbant esse figura 1260
← Önceki Kitap 5 · 63 / 73 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi