Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 5

 
Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
 
pervulgarit et ararum compleverit urbis
 
suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
 
quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
 
unde etiam nunc est mortalibus insitus horror, 1165
 
qui delubra deum nova toto suscitat orbi
 
terrarum et festis cogit celebrare diebus,
 
non ita difficilest rationem reddere verbis.
 
quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
 
egregias animo facies vigilante videbant 1170
 
et magis in somnis mirando corporis auctu.
 
his igitur sensum tribuebant propterea quod
 
membra movere videbantur vocesque superbas
 
mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
 
aeternamque dabant vitam, quia semper eorum 1175
 
subpeditabatur facies et forma manebat,
 
et tamen omnino quod tantis viribus auctos
 
non temere ulla vi convinci posse putabant.
 
fortunisque ideo longe praestare putabant,
 
quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum, 1180
← Önceki Kitap 5 · 59 / 73 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi