Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 5

 
quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
 
inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
 
sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
 
verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
 
Inque dies magis hi victum vitamque priorem 1105
 
commutare novis monstrabant rebus et igni,
 
ingenio qui praestabant et corde vigebant.
 
condere coeperunt urbis arcemque locare
 
praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
 
et pecudes et agros divisere atque dedere 1110
 
pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
 
nam facies multum valuit viresque vigebant.
 
posterius res inventast aurumque repertum,
 
quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
 
divitioris enim sectam plerumque secuntur 1115
 
quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
 
quod siquis vera vitam ratione gubernet,
 
divitiae grandes homini sunt vivere parce
 
aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
 
at claros homines voluerunt se atque potentes, 1120
← Önceki Kitap 5 · 56 / 73 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi