Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 5

 
arbita puniceo fieri matura colore,
 
plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
 
multaque praeterea novitas tum florida mundi
 
pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
 
at sedare sitim fluvii fontesque vocabant, 945
 
ut nunc montibus e magnis decursus aquai
 
claricitat late sitientia saecla ferarum.
 
denique nota vagis silvestria templa tenebant
 
nympharum, quibus e scibant umore fluenta
 
lubrica proluvie larga lavere umida saxa, 950
 
umida saxa, super viridi stillantia musco,
 
et partim plano scatere atque erumpere campo.
 
necdum res igni scibant tractare neque uti
 
pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
 
sed nemora atque cavos montis silvasque colebant 955
 
et frutices inter condebant squalida membra
 
verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
 
nec commune bonum poterant spectare neque ullis
 
moribus inter se scibant nec legibus uti.
 
quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat 960
← Önceki Kitap 5 · 48 / 73 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi