Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 5

 
hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
 
id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
 
principio circum tribus actis impiger annis
 
floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
 
ubera mammarum in somnis lactantia quaeret. 885
 
post ubi equum validae vires aetate senecta
 
membraque deficiunt fugienti languida vita,
 
tum demum puerili aevo florenta iuventas
 
officit et molli vestit lanugine malas;
 
ne forte ex homine et veterino semine equorum 890
 
confieri credas Centauros posse neque esse,
 
aut rapidis canibus succinctas semimarinis
 
corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
 
inter se quorum discordia membra videmus;
 
quae neque florescunt pariter nec robora sumunt 895
 
corporibus neque proiciunt aetate senecta
 
nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
 
conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
 
quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
 
barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum. 900
← Önceki Kitap 5 · 45 / 73 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi