Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 5

 
muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
 
vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
 
nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
 
nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
 
cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat, 845
 
ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
 
nec potuere cupitum aetatis tangere florem
 
nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
 
multa videmus enim rebus concurrere debere,
 
ut propagando possint procudere saecla; 850
 
pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
 
semina qua possint membris manare remissis,
 
feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
 
mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
 
Multaque tum interiisse animantum saecla necessest 855
 
nec potuisse propagando procudere prolem.
 
nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
 
aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
 
ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
 
multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae 860
← Önceki Kitap 5 · 43 / 73 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi