Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 5

 
Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
 
terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
 
humanum atque animal prope certo tempore fudit
 
omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
 
aeriasqueaëriasque simul volucres variantibus formis. 825
 
sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
 
destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
 
mutat enim mundi naturam totius aetas
 
ex alioque alius status excipere omnia debet
 
nec manet ulla sui similis res: omnia migrant, 830
 
omnia commutat natura et vertere cogit.
 
namque aliud putrescit et aevo debile languet,
 
porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
 
sic igitur mundi naturam totius aetas
 
mutat, et ex alio terram status excipit alter, 835
 
quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
 
Multaque tum tellus etiam portenta creare
 
conatast mira facie membrisque coorta,
 
androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
 
orba pedum partim, manuum viduata vicissim, 840
← Önceki Kitap 5 · 42 / 73 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi