Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 5

 
et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
 
aestiferas usque in partis et fervida signa.
 
et ratione pari lunam stellasque putandumst,
 
quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
 
aeribusaëribus posse alternis e partibus ire. 645
 
nonne vides etiam diversis nubila ventis
 
diversas ire in partis inferna supernis?
 
qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
 
aestibus inter se diversis sidera ferri?
 
At nox obruit ingenti caligine terras, 650
 
aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
 
impulit atque suos efflavit languidus ignis
 
concussos itere et labefactos aereaëre multo,
 
aut quia sub terras cursum convortere cogit
 
vis eadem, supra quae terras pertulit orbem. 655
 
Tempore item certo roseam Matuta per oras
 
aetheris auroram differt et lumina pandit,
 
aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
 
anticipat caelum radiis accendere temptans,
 
aut quia conveniunt ignes et semina multa 660
← Önceki Kitap 5 · 33 / 73 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi