Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 5

 
per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
 
quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
 
at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
 
atque pericula tumst ingratis insinuandum!
 
quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres 45
 
sollicitum curae quantique perinde timores!
 
quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
 
efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
 
haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
 
expulerit dictis, non armis, nonne decebit 50
 
hunc hominem numero divom dignarier esse?
 
cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
 
iam mortalibus e divis dare dicta suerit
 
atque omnem rerum naturam pandere dictis.
 
Cuius ego ingressus vestigia dum rationes 55
 
persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
 
foedere sint, in eo quam sit durare necessum
 
nec validas valeant aevi rescindere leges,
 
quo genere in primis animi natura reperta est
 
nativo primum consistere corpore creta, 60
← Önceki Kitap 5 · 3 / 73 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi