Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 5

 
nec caput est oneri collo nec denique totum
 
corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
 
at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
 
pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
 
usque adeo magni refert quid quaeque queat res. 545
 
sic igitur tellus non est aliena repente
 
allata atque auris aliunde obiecta alienis,
 
sed pariter prima concepta ab origine mundi
 
certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
 
Praeterea grandi tonitru concussa repente 550
 
terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
 
quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
 
partibus aeriisaëriis mundi caeloque revincta;
 
nam communibus inter se radicibus haerent
 
ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta. 555
 
Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
 
sustineat corpus tenuissima vis animai,
 
propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
 
Denique iam saltu pernici tollere corpus
 
quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat? 560
← Önceki Kitap 5 · 28 / 73 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi