Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 5

 
atque levissimus aeriasaërias super influit auras
 
nec liquidum corpus turbantibus aerisaëris auris
 
commiscet; sinit haec violentis omnia verti
 
turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
 
ipse suos ignis certo fert impete labens. 505
 
nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
 
significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
 
unum labendi conservans usque tenorem.
 
Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
 
principio magnus caeli si vortitur orbis, 510
 
ex utraque polum parti premere aeraaëra nobis
 
dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
 
inde alium supra fluere atque intendere eodem
 
quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
 
aut alium supter, contra qui subvehat orbem, 515
 
ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
 
est etiam quoque uti possit caelum omne manere
 
in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
 
sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
 
quaerentesque viam circum versantur et ignes 520
← Önceki Kitap 5 · 26 / 73 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi