Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 5

 
maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
 
succidit et salso suffudit gurgite fossas.
 
inque dies quanto circum magis aetheris aestus
 
et radii solis cogebant undique terram
 
verberibus crebris extrema ad limina fartam 485
 
in medio ut propulsa suo condensa coiret,
 
tam magis expressus salsus de corpore sudor
 
augebat mare manando camposque natantis,
 
et tanto magis illa foras elapsa volabant
 
corpora multa vaporis et aerisaëris altaque caeli 490
 
densabant procul a terris fulgentia templa.
 
sidebant campi, crescebant montibus altis
 
ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
 
nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
 
Sic igitur terrae concreto corpore pondus 495
 
constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
 
confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
 
inde mare, inde aeraër, inde aether ignifer ipse
 
corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
 
et leviora aliis alia, et liquidissimus aether 500
← Önceki Kitap 5 · 25 / 73 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi