Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 5

 
aurea cum primum gemmantis rore per herbas
 
matutina rubent radiati lumina solis
 
exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
 
ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
 
omnia quae sursum cum conciliantur, in alto 465
 
corpore concreto subtexunt nubila caelum.
 
sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
 
corpore concreto circum datus undique saepsit
 
et late diffusus in omnis undique partis
 
omnia sic avido complexu cetera saepsit. 470
 
hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
 
interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
 
quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
 
quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
 
nec levia ut possent per summas labier oras, 475
 
et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
 
versent et partes ut mundi totius extent;
 
quod genus in nobis quaedam licet in statione
 
membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
 
his igitur rebus retractis terra repente, 480
← Önceki Kitap 5 · 24 / 73 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi