Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 5

 
exemplum porro gignundis rebus et ipsa
 
notities hominum divis unde insita primum est,
 
quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
 
quove modost umquam vis cognita principiorum
 
quidque inter sese permutato ordine possent. 185
 
si non ipsa dedit speciem natura creandi?
 
namque ita multa modis multis primordia rerum
 
ex infinito iam tempore percita plagis
 
ponderibusque suis consuerunt concita ferri
 
omnimodisque coire atque omnia pertemptare, 190
 
quae cumque inter se possint congressa creare,
 
ut non sit mirum, si in talis disposituras
 
deciderunt quoque et in talis venere meatus,
 
qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
 
Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint, 195
 
hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
 
confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
 
nequaquam nobis divinitus esse paratam
 
naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
 
principio quantum caeli tegit impetus ingens, 200
← Önceki Kitap 5 · 10 / 73 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi