Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
unde anima atque animi constet natura necessumst,
 
nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
 
praeterea quaecumque suo de corpore odorem
 
expirant acrem, panaces absinthia taetra
 
habrotonique graves et tristia centaurea, 125
 
quorum unum quidvis leviter si forte duobus
 
quin potius noscas rerum simulacra vagari
 
multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
 
Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
 
quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt, 130
 
sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
 
constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
 
quae multis formata modis sublime feruntur,
 
ut nubes facile inter dum concrescere in alto
 
cernimus et mundi speciem violare serenam 135
 
aeraaëra mulcentes motu; nam saepe Gigantum
 
ora volare videntur et umbram ducere late,
 
inter dum magni montes avolsaque saxa
 
montibus ante ire et solem succedere praeter,
 
inde alios trahere atque inducere belua nimbos. 140
← Önceki Kitap 4 · 7 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi