Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
 
vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
 
in triviis cum saepe canes discedere aventis
 
divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
 
quom interea validis Veneris compagibus haerent? 1205
 
quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
 
quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
 
quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
 
Et commiscendo quom semine forte virilem
 
femina vim vicit subita vi corripuitque, 1210
 
tum similes matrum materno semine fiunt,
 
ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
 
esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
 
corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
 
semina cum Veneris stimulis excita per artus 1215
 
obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
 
et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
 
fit quoque ut inter dum similes existere avorum
 
possint et referant proavorum saepe figuras,
 
propterea quia multa modis primordia multis 1220
← Önceki Kitap 4 · 61 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi