Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
 
parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
 
magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
 
balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
 
at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit. 1165
 
ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
 
prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
 
at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
 
simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
 
cetera de genere hoc longum est si dicere coner. 1170
 
sed tamen esto iam quantovis oris honore,
 
cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
 
nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
 
nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
 
et miseram taetris se suffit odoribus ipsa, 1175
 
quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
 
at lacrimans exclusus amator limina saepe
 
floribus et sertis operit postisque superbos
 
unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
 
quem si iam ammissum venientem offenderit aura 1180
← Önceki Kitap 4 · 59 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi