Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
 
per membra atque artus decedit corpore toto,
 
in loca conveniens nervorum certa cietque
 
continuo partis genitalis corporis ipsas.
 
inritata tument loca semine fitque voluntas 1045
 
eicere id quo se contendit dira lubido,
 
incitat inritans loca turgida semine multo
 
idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
 
namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
 
emicat in partem sanguis, unde icimur ictu, 1050
 
et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
 
sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
 
sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
 
seu mulier toto iactans e corpore amorem,
 
unde feritur, eo tendit gestitque coire 1055
 
et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
 
namque voluptatem praesagit muta cupido.
 
Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
 
hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
 
stillavit gutta et successit frigida cura; 1060
← Önceki Kitap 4 · 53 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi