Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
mittunt et crebro redducunt naribus auras
 
ut vestigia si teneant inventa ferarum
 
expergefactique secuntur inania saepe
 
proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
 
et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum, 1005
 
tam magis in somnis eadem saevire necessust.
 
at variae fugiunt volucres pinnisque repente
 
sollicitant divom nocturno tempore lucos,
 
accipitres somno in leni si proelia pugnas
 
edere sunt persectantes visaeque volantes. 1010
 
porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
 
magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
 
reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
 
tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
 
multi depugnant gemitusque doloribus edunt 1015
 
et quasi pantherae morsu saevive leonis
 
mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
 
multi de magnis per somnum rebus loquuntur
 
indicioque sui facti persaepe fuere.
 
multi mortem obeunt. multi, de montibus altis 1020
← Önceki Kitap 4 · 51 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi