Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
 
auribus accipere et consessum cernere eundem
 
scenaique simul varios splendere decores.
 
usque adeo magni refert studium atque voluntas,
 
et quibus in rebus consuerint esse operati 985
 
non homines solum sed vero animalia cuncta.
 
quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
 
in somnis sudare tamen spirareque semper
 
et quasi de palma summas contendere viris
 
aut quasi carceribus patefactis edere voces 990
 
venantumque canes in molli saepe quiete
 
iactant crura tamen subito vocisque repente
 
mittunt et crebro redducunt naribus auras.
 
ut vestigia si teneant inventa ferarum,
 
expergefactique secuntur inania saepe 995
 
cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
 
donec discussis redeant erroribus ad se.
 
at consueta domi catulorum blanda propago
 
discutere et corpus de terra corripere instant,
 
iactant crura tamen subito vocisque repente 1000
← Önceki Kitap 4 · 50 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi