Kitap 4
aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
Illud in his rebus vitium vehementer ainesseäinesse
effugere errorem vitareque praemetuenter,
lumina ne facias oculorum clara creata,
825
prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
proceros passus, ideo fastigia posse
surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
bracchia tum porro validis ex apta lacertis
esse manusque datas utraque ex parte ministras,
830
ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
omnia perversa praepostera sunt ratione,
nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
possemus, sed quod natumst id procreat usum.
835
nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
nec dictis orare prius quam lingua creatast,
sed potius longe linguae praecessit origo
sermonem multoque creatae sunt prius aures
quam sonus est auditus, et omnia denique membra
840