Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
 
illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
 
quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
 
ab rebus mitti summo de corpore rerum.
 
nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant 65
 
quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
 
praesertim cum sint in summis corpora rebus
 
multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
 
quo fuerint et formai servare figuram,
 
et multo citius, quanto minus indupediri 70
 
pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
 
nam certe iacere ac largiri multa videmus,
 
non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
 
verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
 
et volgo faciunt id lutea russaque vela 75
 
et ferrugina, cum magnis intenta theatris
 
per malos volgata trabesque trementia flutant;
 
namque ibi consessum caveai supter et omnem
 
scaenai speciem patrum matrumque deorsum
 
inficiunt coguntque suo fluitare colore. 80
← Önceki Kitap 4 · 4 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi