Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
 
haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
 
propter subtilem naturam et tenvia texta.
 
cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
 
quae cum mobiliter summa levitate feruntur, 745
 
ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
 
quae libet una animum nobis subtilis imago;
 
tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
 
haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
 
quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus 750
 
atque oculis, simili fieri ratione necessest.
 
Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
 
cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
 
scire licet mentem simili ratione moveri
 
per simulacra leonum et cetera quae videt aeque 755
 
nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
 
nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
 
mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
 
haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
 
usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem 760
← Önceki Kitap 4 · 38 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi