Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
 
qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
 
praeterea partis in cunctas dividitur vox,
 
ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
 
dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis 605
 
saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
 
ergo replentur loca vocibus abdita retro,
 
omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
 
at simulacra viis derectis omnia tendunt,
 
ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo 610
 
saepe supra potis est, at voces accipere extra.
 
et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
 
vox optunditur atque auris confusa penetrat
 
et sonitum potius quam verba audire videmur.
 
Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum 615
 
plusculum habent in se rationis, plus operai.
 
principio sucum sentimus in ore, cibum cum
 
mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
 
siquis forte manu premere ac siccare coepitcoëpit.
 
inde quod exprimimus per caulas omne palati 620
← Önceki Kitap 4 · 31 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi