Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
internoscere, verborum sententia quae sit;
 
usque adeo confusa venit vox inque pedita.
 
Praeterea verbum saepe unum perciet auris
 
omnibus in populo missum praeconis ab ore.
 
in multas igitur voces vox una repente 565
 
diffugit, in privas quoniam se dividit auris
 
obsignans formam verbis clarumque sonorem.
 
at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
 
praeter lata perit frustra diffusa per auras.
 
pars solidis adlisa locis reiecta sonorem 570
 
reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
 
Quae bene cum videas, rationem reddere possis
 
tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
 
saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
 
palantis comites com montis inter opacos 575
 
quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
 
sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
 
unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
 
verba repulsantes iterabant dicta referri.
 
haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere 580
← Önceki Kitap 4 · 29 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi