Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
carmine Pierio rationem exponere nostram
 
et quasi musaeo dulci contingere melle;
 
si tibi forte animum tali ratione tenere
 
versibus in nostris possem, dum percipis omnem
 
naturam rerum ac persentis utilitatem. 25
 
Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
 
qualia sint et quam variis distantia formis
 
sponte sua volitent aeterno percita motu
 
quoque modo possit res ex his quaeque creari,
 
nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res 30
 
attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
 
quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
 
atque animi quoniam docui natura quid esset
 
et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
 
quove modo distracta rediret in ordia prima, 35
 
nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
 
attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
 
quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
 
cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
 
quae quasi membranae summo de corpore rerum 40
← Önceki Kitap 4 · 2 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi