Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
aeraaëra qui inter se cumquest oculosque locatus,
 
et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
 
quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
 
continuo a nobis in eum quae fertur imago
 
pervenit, et nostros oculos reiecta revisit 285
 
atque alium prae se propellens aeraaëra volvit,
 
et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
 
distare ab speculo tantum semota videtur.
 
quare etiam atque etiam minime mirarier est par
 
illis quae reddunt speculorum ex aequore visum, 290
 
aeribusaëribus binis quoniam res confit utraque.
 
Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
 
in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
 
planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
 
non convertitur incolumis, sed recta retrorsum 295
 
sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
 
cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
 
atque ea continuo rectam si fronte figuram
 
servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
 
fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem 300
← Önceki Kitap 4 · 15 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi