Kitap 4
verum nos oculis quia solis cernere quimus,
propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
res ibi eam contra feriant forma atque colore.
et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
efficit ut videamus et internoscere curat;
245
nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
aeraaëra qui inter se cumque est oculosque locatus,
isque ita per nostras acies perlabitur omnis
et quasi perterget pupillas atque ita transit.
propterea fit uti videamus quam procul absit
250
res quaeque. et quanto plus aerisaëris ante agitatur
et nostros oculos perterget longior aura,
tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
255
Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
acre fluit frigus, non privam quamque solemus
260