Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
Avia Pieridum peragro loca nullius ante
 
trita solo. iuvat integros accedere fontis
 
atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
 
insignemque meo capiti petere inde coronam,
 
unde prius nulli velarint tempora musae; 5
 
primum quod magnis doceo de rebus et artis
 
religionum animum nodis exsolvere pergo,
 
deinde quod obscura de re tam lucida pango
 
carmina musaeo contingens cuncta lepore.
 
id quoque enim non ab nulla ratione videtur; 10
 
nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
 
cum dare conantur, prius oras pocula circum
 
contingunt mellis dulci flavoque liquore,
 
ut puerorum aetas inprovida ludificetur
 
labrorum tenus, interea perpotet amarum 15
 
absinthi laticem deceptaque non capiatur,
 
sed potius tali facto recreata valescat,
 
sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
 
tristior esse quibus non est tractata, retroque
 
volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti 20
← Önceki bölüm Kitap 4 · 1 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi