Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 3

 
Haec eadem ratio naturam animi atque animai
 
corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
 
corripere ex somno corpus mutareque vultum
 
atque hominem totum regere ac versare videtur,
 
quorum nil fieri sine tactu posse videmus 165
 
nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
 
corporea natura animum constare animamque?
 
praeterea pariter fungi cum corpore et una
 
consentire animum nobis in corpore cernis.
 
si minus offendit vitam vis horrida teli 170
 
ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
 
at tamen insequitur languor terraeque petitus
 
suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
 
inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
 
ergo corpoream naturam animi esse necessest, 175
 
corporeis quoniam telis ictuque laborat.
 
Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
 
constiterit pergam rationem reddere dictis.
 
principio esse aio persuptilem atque minutis
 
perquam corporibus factum constare. id ita esse 180
← Önceki Kitap 3 · 9 / 55 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi