Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 3

 
hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
 
laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
 
cetera pars animae per totum dissita corpus
 
paret et ad numen mentis momenque movetur.
 
idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet, 145
 
cum neque res animam neque corpus commovet una.
 
et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
 
laeditur in nobis, non omni concruciamur
 
corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
 
laetitiaque viget, cum cetera pars animai 150
 
per membra atque artus nulla novitate cietur;
 
verum ubi vementi magis est commota metu mens,
 
consentire animam totam per membra videmus
 
sudoresque ita palloremque existere toto
 
corpore et infringi linguam vocemque aboriri, 155
 
caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
 
denique concidere ex animi terrore videmus
 
saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
 
esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
 
percussa est, exim corpus propellit et icit. 160
← Önceki Kitap 3 · 8 / 55 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi