Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 3

 
Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
 
diffugere forasque per os est editus aegaër,
 
deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
 
noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
 
corpora habere neque ex aequo fulcire salutem, 125
 
sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
 
semina, curare in membris ut vita moretur.
 
est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
 
corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
 
quapropter quoniam est animi natura reperta 130
 
atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
 
nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
 
sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
 
transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
 
quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta. 135
 
Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
 
inter se atque unam naturam conficere ex se,
 
sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
 
consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
 
idque situm media regione in pectoris haeret. 140
← Önceki Kitap 3 · 7 / 55 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi