Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 3

 
iam desiderium rerum super insidet una.'
 
quod bene si videant animo dictisque sequantur,
 
dissoluant animi magno se angore metuque.
 
'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
 
quod super est cunctis privatus doloribus aegris; 905
 
at nos horrifico cinefactum te prope busto
 
insatiabiliter deflevimus, aeternumque
 
nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
 
illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
 
tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem, 910
 
cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
 
Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
 
pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
 
ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
 
iam fuerit neque post umquam revocare licebit.' 915
 
tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
 
quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
 
aut aliae cuius desiderium insideat rei.
 
nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
 
cum pariter mens et corpus sopita quiescunt; 920
← Önceki Kitap 3 · 46 / 55 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi