Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 3

 
ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
 
nec removet satis a proiecto corpore et illum
 
se fingit sensuque suo contaminat astans.
 
hinc indignatur se mortalem esse creatum
 
nec videt in vera nullum fore morte alium se, 885
 
qui possit vivus sibi se lugere peremptum
 
stansque iacentem se lacerari urive dolere.
 
nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
 
tractari, non invenio qui non sit acerbum
 
ignibus inpositum calidis torrescere flammis 890
 
aut in melle situm suffocari atque rigere
 
frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
 
urgerive superne obrutum pondere terrae.
 
'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
 
optima, nec dulces occurrent oscula nati 895
 
praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
 
non poteris factis florentibus esse tuisque
 
praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
 
una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
 
illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum 900
← Önceki Kitap 3 · 45 / 55 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi