Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 3

 
deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
 
debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
 
ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
 
accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
 
illum cui possint incommoda conciliari, 865
 
scire licet nobis nihil esse in morte timendum
 
nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
 
differre an nullo fuerit iam tempore natus,
 
mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
 
Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum, 870
 
post mortem fore ut aut putescat corpore posto
 
aut flammis interfiat malisve ferarum,
 
scire licet non sincerum sonere atque subesse
 
caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
 
credere se quemquam sibi sensum in morte futurum; 875
 
non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
 
nec radicitus e vita se tollit et eicit,
 
sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
 
vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
 
corpus uti volucres lacerent in morte feraeque, 880
← Önceki Kitap 3 · 44 / 55 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi