Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 3

 
exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
 
quod si forte animas extrinsecus insinuari?
 
vermibus et privas in corpora posse venire
 
credis nec reputas cur milia multa animarum
 
conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut 725
 
quaerendum videatur et in discrimen agendum,
 
utrum tandem animae venentur semina quaeque
 
vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
 
an quasi corporibus perfectis insinuentur.
 
at neque cur faciant ipsae quareve laborent 730
 
dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
 
sollicitae volitant morbis alguque fameque;
 
corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
 
et mala multa animus contage fungitur eius.
 
sed tamen his esto quamvis facere utile corpus, 735
 
cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
 
haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
 
nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
 
corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
 
conexae neque consensu contagia fient. 740
← Önceki Kitap 3 · 37 / 55 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi