Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 3

 
tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
 
haud ita conveniebat uti cum corpore et una
 
cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
 
sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
 
convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne. 685
 
quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
 
expertis animas nec leti lege solutas;
 
nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
 
corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
 
quod fieri totum contra manifesta docet res 690
 
aenamqueænamque ita conexa est per venas viscera nervos
 
ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
 
morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
 
et lapis oppressus subitis e frugibus asperaeasperæ
 
nec, tam contextae cum sint, exire videntur 695
 
incolumes posse et salvas exsolvere sese
 
omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
 
quod si forte putas extrinsecus insinuatam
 
permanare animam nobis per membra solere,
 
tanto quique magis cum corpore fusa peribit; 700
← Önceki Kitap 3 · 35 / 55 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi