Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 3

 
volnere tortari et terram conspargere tabo,
 
ipsam seque retro partem petere ore priorem,
 
volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
 
omnibus esse igitur totas dicemus in illis
 
particulis animas? at ea ratione sequetur 665
 
unam animantem animas habuisse in corpore multas.
 
ergo divisast ea quae fuit una simul cum
 
corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
 
in multas quoniam partis disciditur aeque.
 
Praeterea si inmortalis natura animai 670
 
constat et in corpus nascentibus insinuatur,
 
cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
 
nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
 
nam si tanto operest animi mutata potestas,
 
omnis ut actarum exciderit retinentia rerum, 675
 
non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
 
qua propter fateare necessest quae fuit ante
 
interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
 
Praeterea si iam perfecto corpore nobis
 
inferri solitast animi vivata potestas 680
← Önceki Kitap 3 · 34 / 55 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi