Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 3

 
sic animum curas acris luctumque metumque;
 
quare participem leti quoque convenit esse.
 
quin etiam morbis in corporis avius errat
 
saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
 
inter dumque gravi lethargo fertur in altum 465
 
aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
 
unde neque exaudit voces nec noscere voltus
 
illorum potis est, ad vitam qui revocantes
 
circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
 
quare animum quoque dissolui fateare necessest, 470
 
quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
 
nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
 
multorum exitio perdocti quod sumus ante.
 
et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
 
et pariter mentem sanari corpus inani 475
 
denique cor, hominem cum vini vis penetravit
 
acris et in venas discessit diditus ardor,
 
consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
 
crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
 
nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt, 480
← Önceki Kitap 3 · 24 / 55 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi