Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 3

 
cana cadens violat semperque innubilus aether
 
integit et large diffuso lumine ridet:
 
omnia suppeditat porro natura neque ulla
 
res animi pacem delibat tempore in ullo.
 
at contra nusquam apparent Acherusia templa, 25
 
nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
 
sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
 
his ibi me rebus quaedam divina voluptas
 
percipit atque horror, quod sic natura tua vi
 
tam manifesta patens ex omni parte retecta est. 30
 
Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
 
qualia sint et quam variis distantia formis
 
sponte sua volitent aeterno percita motu,
 
quove modo possint res ex his quaeque creari,
 
hasce secundum res animi natura videtur 35
 
atque animae claranda meis iam versibus esse
 
et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
 
funditus humanam qui vitam turbat ab imo
 
omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
 
esse voluptatem liquidam puramque relinquit. 40
← Önceki Kitap 3 · 2 / 55 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi