Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 3

 
proporrost anima et dominatur corpore toto.
 
consimili ratione necessest ventus et aeraër
 
et calor inter se vigeant commixta per artus
 
atque aliis aliud subsit magis emineatque,
 
ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum, 285
 
ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
 
aerisaëris interemant sensum diductaque solvant.
 
est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
 
cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
 
est et frigida multa, comes formidinis, aura, 290
 
quae ciet horrorem membris et concitat artus;
 
est etiam quoque pacati status aerisaëris ille,
 
pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
 
sed calidi plus est illis quibus acria corda
 
iracundaque mens facile effervescit in ira, 295
 
quo genere in primis vis est violenta leonum,
 
pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
 
nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
 
at ventosa magis cervorum frigida mens est
 
et gelidas citius per viscera concitat auras, 300
← Önceki Kitap 3 · 15 / 55 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi