Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 3

 
hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
 
Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
 
quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
 
ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
 
ante oculos quorum in promptu natura videtur. 185
 
at quod mobile tanto operest, constare rutundis
 
perquam seminibus debet perquamque minutis,
 
momine uti parvo possint inpulsa moveri.
 
namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
 
quippe volubilibus parvisque creata figuris. 190
 
at contra mellis constantior est natura
 
et pigri latices magis et cunctantior actus:
 
haeret enim inter se magis omnis materiai
 
copia, ni mirum quia non tam levibus extat
 
corporibus neque tam suptilibus atque rutundis. 195
 
namque papaveris aura potest suspensa levisque
 
cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
 
at contra lapidum coniectum spicarumque
 
noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
 
et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur; 200
← Önceki Kitap 3 · 10 / 55 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi