Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 2

 
et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
 
vermiculos pariunt, quia corpora materiai
 
antiquis ex ordinibus permota nova re 900
 
conciliantur ita ut debent animalia gigni.
 
Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
 
constituunt, porro ex aliis sentire sueti
 
* * *
 
mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
 
visceribus nervis venis, quae cumque videmus 905
 
mollia mortali consistere corpore creta.
 
sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
 
nempe tamen debent aut sensum partis habere
 
aut similis totis animalibus esse putari.
 
at nequeant per se partes sentire necesse est: 910
 
namque animus sensus membrorum respuit omnis,
 
nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
 
corporis omnino sensum pars sola tenere.
 
linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
 
vitali ut possint consentire undique sensu. 915
 
qui poterunt igitur rerum primordia dici
← Önceki Kitap 2 · 46 / 59 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi