Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 2

 
corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
 
in quae corpora si nullus tibi forte videtur
 
posse animi iniectus fieri, procul avius erras. 740
 
nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
 
dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
 
ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
 
scire licet nostrae quoque menti corpora posse
 
vorti in notitiam nullo circum lita fuco. 745
 
denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
 
tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
 
Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
 
omnis enim color omnino mutatur in omnis;
 
quod facere haud ullo debent primordia pacto; 750
 
immutabile enim quiddam superare necessest,
 
ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
 
nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
 
continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
 
proinde colore cave contingas semina rerum, 755
 
ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
 
Praeterea si nulla coloris principiis est
← Önceki Kitap 2 · 38 / 59 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi