Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 2

 
ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
 
aeternumque daret matri sub pectore volnus.
 
propterea magnam armati matrem comitantur, 640
 
aut quia significant divam praedicere ut armis
 
ac virtute velint patriam defendere terram
 
praesidioque parent decorique parentibus esse.
 
quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
 
longe sunt tamen a vera ratione repulsa. 645
 
omnis enim per se divom natura necessest
 
inmortali aevo summa cum pace fruatur
 
semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
 
nam privata dolore omni, privata periclis,
 
ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri, 650
 
nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
 
terra quidem vero caret omni tempore sensu,
 
et quia multarum potitur primordia rerum,
 
multa modis multis effert in lumina solis.
 
hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare 655
 
constituet fruges et Bacchi nomine abuti
 
mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
← Önceki Kitap 2 · 33 / 59 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi