Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 1

 
suavis amicitiae quemvis efferre laborem
 
suadet et inducit noctes vigilare serenas
 
quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
 
clara tuae possim praepandere lumina menti,
 
res quibus occultas penitus convisere possis. 145
 
hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
 
non radii solis neque lucida tela diei
 
discutiant, sed naturae species ratioque.
 
Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
 
nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam. 150
 
quippe ita formido mortalis continet omnis,
 
quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
 
quorum operum causas nulla ratione videre
 
possunt ac fieri divino numine rentur.
 
quas ob res ubi viderimus nil posse creari
 
de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
 
perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
 
et quo quaeque modo fiant opera sine divom. 155
 
Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
 
omne genus nasci posset, nil semine egeret. 160
← Önceki Kitap 1 · 8 / 56 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi