Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 1

 
Ennius aeternis exponit versibus edens,
 
quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
 
sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
 
unde sibi exortam semper florentis Homeri
 
commemorat speciem lacrimas effundere salsas 125
 
coepisse et rerum naturam expandere dictis.
 
qua propter bene cum superis de rebus habenda
 
nobis est ratio, solis lunaeque meatus
 
qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
 
in terris, tunc cum primis ratione sagaci 130
 
unde anima atque animi constet natura videndum,
 
et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
 
terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
 
cernere uti videamur eos audireque coram,
 
morte obita quorum tellus amplectitur ossa. 135
 
Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
 
difficile inlustrare Latinis versibus esse,
 
multa novis verbis praesertim cum sit agendum
 
propter egestatem linguae et rerum novitatem;
 
sed tua me virtus tamen et sperata voluptas 140
← Önceki Kitap 1 · 7 / 56 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi