Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 1

 
tantum religio potuit suadere malorum.
 
Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
 
terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
 
quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
 
somnia, quae vitae rationes vertere possint 105
 
fortunasque tuas omnis turbare timore!
 
et merito; nam si certam finem esse viderent
 
aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
 
religionibus atque minis obsistere vatum.
 
nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas, 110
 
aeternas quoniam poenas in morte timendum.
 
ignoratur enim quae sit natura animai,
 
nata sit an contra nascentibus insinuetur
 
et simul intereat nobiscum morte dirempta
 
an tenebras Orci visat vastasque lacunas 115
 
an pecudes alias divinitus insinuet se,
 
Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
 
detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
 
per gentis Italas hominum quae clara clueret;
 
etsi praeterea tamen esse Acherusia templa 120
← Önceki Kitap 1 · 6 / 56 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi